라틴어 문장 검색

nam et hii, quanquam de Victoria victoriam sint adepti, nichilominus ibi sunt de dolore dolorem memorabiliter consecuti. 20.
(단테 알리기에리, Epistolae 41:2)
Unde et sancti doctores cum ad exercitationem, ut dictum est, fidelium adeo necessarias esse haereticorum disputationes vel inquisitiones attenderent, ratione potius quam potestate eos coerceri sanxerunt, et nos quasi tantae victoriae desiderio ad sacrae studium eruditionis sunt potissimum adhortati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:20)
Et, exclusis Britonibus, statuunt inter se dividere victores alienigenae insulam, bonis omnibus fecundissimam, indignum iudicantes eam ignavorum dominio detineri, quae ad defensionem suam idoneis posset praebere sufficientem alimoniam et optimis viris.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:4)
Deo gratissimum holocaustum Edmundus igne passionis examinatus cum palma victoriae et corona iustitiae rex et martyr intravit senatum curiae caelestis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:14)
et illud mihi super omnia gloriosum exsisteret, et pro magna victoria reputarem, si qua possem meis actibus operari quae vobis exsisterent gratiosa vestraeque accepta gratiae residerent.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:7)
Quare ergo mulier primo fuit in cibi assumptione tentata quam masculus, quum maiori de masculo fuisset daemoni victoriae reputatum, nisi quia proniorem ad gulae appetitui concedendum mulierem quam masculum praevidebat?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 28:2)
Hoc autem studeas diligenti memoria conservare, ut de duobus prioribus, qui chirothecam defendunt, assumpta victoria ab eis chirothecam non accipias, sed eam tu ipse ex aurea columna pendentem accipias;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 4:6)
"Si arma deponerem, nulla tibi foret digna victoria laude, si armatus repellas inermem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:2)
sed si armato poteris transitum prohibere communem, tunc gloriosa esset tibi victoria iudicanda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 8:3)
"Heu heu, nobis invitis hostis victor cum praeda recedit."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 20:3)
Quae quidem de accepta victoria non mediocriter gaudens Britonem abire dimisit et ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 21:29)
Nam [et] si in luxuriae conflictu paucis vicibus constans reperiaris et victor, raros vel nullos postmodum ab ea patieris insultus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:7)
Ecce inventus est Ionathas victor naturae, gloriae ac potestatis contemptor, qui honorem amici suo praeferret.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:35)
Ex tunc ipse victor corporis, laboris etiam et inediae patiens, plurimis exemplo fuit, admirationi multis, mihi gloriae et delectationi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:20)
Et quamuis agili cursu uincatur ab illis De quibus exiuit sermo, tamen ipse triumphans In reliquis uictor gaudet reliquosque uolatu Vincit et in proprio motu concludit eisdem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION