라틴어 문장 검색

"Rex, olim beatus, affatu sanctae vaticinationis accepto pigens tristisque retro domum pergit suaeque coniugi praecepta sortis enodat infaustae."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:39)
Pedes ambroseos tegebant soleae palmae victricis foliis intextae.
(아풀레이우스, 변신, 11권 4:6)
repraesentat Carolum dextera victrici.
(ARCHIPOETA, IX64)
Cumque inde victrix regia classis dormiret, pagani, qui Orientalium Anglorum regionem habitabant, congregatis undecunque navibus, eidem regiae classi in ostio eiusdem fluminis in mari obviaverunt, consertoque navali proelio, pagani victoriam habuerunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:3)
Verum hoc facto, etsi rex aliquatenus invidiam a se ipso amoliretur, tamen non animadvertit se simul maledictionem quandam et omen infaustum nuptiis ipsis impingere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:7)
Quin potius homines vindicativi vitam fere agunt veneficarum, quae ut aliis sunt exitiabiles ita ipsae plerunque exitum infaustum sortiuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:28)
Atque generaliter, suspiciones arreptae a patribus in filios suos infaustae extiterunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:3)
Indignum quiddam et infaustum est, cum faex populi, exules, et damnati in coloniae seminarium sumuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:11)
Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장8)
Et uictricem quidem causam dis, uictam uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus ammonuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:2)
Hac calamitate perterritis hostibus adverso vento leniter flante navis onerarias Caesar remulco victricibus suis navibus Alexandream deducit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:10)
Ita, qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi victrice perit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:9)
Ita victrices regiae copiae cornu suo dextro mediaque acie converterunt se ad XXXVI legionem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:6)
victrices nos saepe rates classemque paternam veximus, attritis cum tenderet ultor Achivis."
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:118)
tandem ceu funus acerbum infaustamque suis trusere penatibus umbram.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:79)

SEARCH

MENU NAVIGATION