라틴어 문장 검색

His adulescentibus erat cum quodam paupere modicae casulae domino vetus familiaritas:
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:3)
at enim casulae parvulae conterminos magnos et beatos agros possidebat vicinus potens et dives et iuvenis, sed prosapiae maiorum gloria male utens pollensque factionibus et cuncta facile faciens in civitate:
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:4)
denique vicinum illum auriculis per suos servulos sublatum de casula longissime statimque proiectum iri:
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:2)
Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit.
(불가타 성경, 판관기, 20장48)
Constantius, Arrianae fautor hereseos, dum contra inimicum paratur et concitus fertur ad pugnam, in Mopsi viculo moriens magno dolore hosti reliquit imperium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:2)
Filii prophetarum - quos monachos in veteri legimus testamento - aedificabant sibi casulas propter fluenta Iordanis et turbis urbium derelictis polenta et herbis agrestibus victitabant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:12)
"meliusne hic rusticus infans cum matre et casulis et conlusore catello cymbala pulsantis legatum fiet amici?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX24)
"vivite contenti casulis et collibus istis, o pueri,"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV62)
Equidem quem ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:4)
Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseverat haec annona, casulas meas vendam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:29)
aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas nostras?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:6)
Ut scitis, casula erat;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:11)
Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:6)
et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in uicina, qua manebat, casula exarsit incendium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.3)
quibus diebus cunctis a mane usque ad uesperam nil aliud ageret, quam confluentem eo de cunctis uiculis ac locis plebem Christi uerbo salutis instruere, atque instructam in fluuio Gleni, qui proximus erat, lauacro remissionis abluere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION