라틴어 문장 검색

palam compositus pudor, intus summa apiscendi libido, eiusque causa modo largitio et luxus, saepius in- dustria ac vigilantia, haud minus noxiae quotiens parando regno finguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장8)
nec mihi maior in tua vigilantia parsimonia sapientia fiducia est quam in Vitellii torpore inscitia saevitia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장14)
et cum dico 'omnis grammaticus', tunc distributio magis coartatur. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:20)
quo viso, facile apparebit quantum sua distributio dilatetur, cognita natura et ambitu termini distributi. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:22)
Cum ergo ita sit, manifestum est quod non absolute summenda est illa distributio, sed respective ad aliquid.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:28)
Quod autem illa respiciat satis est evidens considerato illo quod sibi conceditur, circa quod illa distributio subiungitur. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:29)
Et sic signum universale quod includitur in 'quodcunque' contrahitur in sua distributione ab offitio clavium regni celorum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:34)
Velitationes crebrae cum Gallis Indisque, locis sylvestribus circa fines, vigilantiam prudentiamque edocuere, ausorumque magnorum aviditatem genuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.14)
Summam vigilantiam, comitatem, facundiamque, milites coercere, et ad justam disciplinam revocare, postulabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.44)
quam, tamen, difficultatem Washingtonii vigilantia, solertia et industria indefessa vicere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.152)
Dispensationem pecuniae et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:9)
Cum ergo Romani ex hac distributione Pompilii ad lunae cursum sicut Graeci annum proprium conputarent, necessario et intercalarem mensem instituerunt more Graecorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 8:1)
sive enim, ut doctissimis viris visum est, maior aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit, sive hoc ita fit fortuito, videmus ea, quae terra gignit, corticibus et radicibus valida servari, quod contingit animalibus sensuum distributione et quadam compactione membrorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 44:2)
nam Crassus heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit breviter in artis distributione idem, quod Graeci plerique posuerunt, neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis diceretur, ostendit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 41:2)
reliqua sunt in cura, attentione animi, cogitatione, vigilantia, adsiduitate, labore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 150:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION