라틴어 문장 검색

Et subito arreptis bipennibus, securibus et ferreis ligonibus, oppositam turrim fortiter cavantes infregerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:9)
Ubi in duobus locis infringentes et intrantes, imprimis juvenem de sanguine ipsius imperatoris peremerunt, deinde leonem domitum, qui erat gratissimus in palatio imperatoris, occiderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:6)
Altera autem die Sarraceni, nec non Azopari, ruptis muris civitatis in virtute magna, ipsam turrim infringere et expugnare fortiter coeperunt ferreis uncis et ligonibus, donec tandem turri cavata, ignem et fumum in ea suscitaverunt, ut sic calore et fumo arctati et suffocati milites, aut perirent aut prodirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:1)
ac minis et terroribus animos et corda cunctorum infregerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:6)
Multas igitur occupationes nobis corporis hujus necessitas gignit, atque usus invehit, quibus impeditur animae vigor, ac revocatur intentio.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:1)
Defecit enim multitudine generationis hoc saeculum tamquam vulva generantis, et tamquam senescens creatura robur juventutis suae, velut marcenti jam virium suarum vigore, deponit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:22)
Illa igitur meretricio procax motu, infracto per delicias incessu, nutantibus oculis, et ludentibus jaculans palpebris retia, quibus pretiosas juvenum animas capit (oculus enim meretricis (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:1)
quaecumque autem sine duce ullo plebeia praesumptione quadam dominantur, velut civitatis alicujus quae regis optimatumque consilio privata sit, ita corporis sui omnem statum et virilem vigorem muliebri quadam dissolutione effeminant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:5)
Cujus conspersionis primitiae spiritales sunt, hoc est, inventiones et generationes sensuum qui ex vigore animae procedunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:13)
Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:7)
An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:6)
Simul si vehementior pulsus fuerit alicujus sonus, infringitur ac retardatur, ut praenuntiatus potius mulceat, quam improvisus interna concutiat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:7)
Quis est justus in nobis, nisi mentis vigor qui intra istam arcam includat omne animantium genus, quod est super terram?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 5:7)
Altior autem sensus provocat nos, ut hoc putemus vigorem mentis in anima esse, et animam in corpore, quod est paterfamilias in domo sua.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:1)
Cum autem venena mentis, et contagia corporeae obscenitatis sensum omnem, vigoremque confundunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION