라틴어 문장 검색

Jam vero cavatione permaxima facta in latitudine et longitudine, ex admonitione magistri artis, universi [0432D] de exercitu, parvi et magni, sarmenta, stipulas, tegulas, calamosque aridos, stuppas et omnia fomenta ignis conferunt, et inter postes, et trabes et magnificas arbores coacervant, undique his lignis cavatione occupata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:7)
Sarraceni tandem intelligentes quia viri imperterriti in machina starent, qui mangenarum arte non possent laedi, turrim quamdam, quae in vicino erat machinae, saccis stipula et feno vel palea impletis, item vimineis cratibus et densitate navalium funium adversus Christianorum mangenas undique tectam, munierunt, viros pugnatores in ea constituentes, qui assidue moles lapidum fundibulis aut parvis mangenellis in machinam jacerent, et ejus habitatores diversis armorum terroribus [0546C] arctarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:8)
Quapropter Baldewinus vehementer adversus eos indignatus, ligna, stipulas ac stuppas ante os cujusque specus comportari jussit et [0591C] incendi, quousque calore et fumo cogerentur exire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:10)
Tandem omni virtute rege invalescente, et Arabes ut stipulas penetrante ac dispergente, hostes ultra pondus certaminis sustinere non valentes terga verterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:17)
Et imperatis sine mora completis, iniecto igni furentis elementi vis maxima, frumenta omnia cum iam stipula flaventi turgerent, herbasque pubentes ita contorruit, ut ad usque Euphraten, ab ipsis marginibus Tigridis, nihil viride cerneretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 4:1)
Qui cum neque pervadere foraminum aditus, nec amendatos intus prolicere possent ad decernendum, collectam stipulam et sarmenta specuum faucibus aggesserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 30:2)
Cum enim oppessulatas ianuas perrumpere conati qui secuti sunt, a parte pensili domus sagittis incesserentur, ne per moras inexpedibiles populandi amitterent copiam, congestis stipulae fascibus et lignorum, flammaque supposita, aedificium cum hominibus torruerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 15:1)
ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
(아풀레이우스, 변명 24:9)
"stridenti miserum stipula disperdere carmen."
(아풀레이우스, 플로리다 3:5)
ANNIANUS poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus vindemiam hilare atque amoeniter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 2:1)
unde illi vineae fodiendae diligenter incubuerunt, et aurum quidem nullum repertum, sed vindemia ex ea cultura facta est uberior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:10)
quae redundavit disciplina sicut Nilus et assistens quasi Geon in die vindemiae.
(불가타 성경, 집회서, 24장37)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium.
(불가타 성경, 요엘서, 2장5)
Vae mihi, quia factum est mihi sicut congregata messe, sicut collecta vindemia! Non est botrus ad comedendum, nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea.
(불가타 성경, 미카서, 7장1)
Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.
(불가타 성경, 나훔서, 1장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION