라틴어 문장 검색

alii quia deficit lingua Latina participio praesenti passivo praesens activum positum volunt, ut volventia plaustra et siliqua quassante quae quassetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2345)
siliqva folliculo, intra quem l . . . nascuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 749)
siliqvis fallacibus quae fallere plerumque consuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1952)
an a robo, cuius meminit "ferat et robus asper amomum". fiscina genus est vasis, id est corbulae brevis, quas perferunt qui arbusta vindemiant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2667)
postremus metito postremus vindemiato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4101)
Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores, quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
(페르시우스, 풍자, satire 331)
nos holeris coma, nos siliqua feta legumine multimodo paverit innocuis epulis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum17)
illum sideribus caput inmiscere propinquis, hunc in caenosas subito cecidisse paludes, omnibus una subest natura, sed exitus omnes non unus peragit placitorum segrege forma, haud secus ac si olim per sudum lactea forte lapsa columbarum nubes descendat in arvum ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps praetendit lentoque inlevit vimina visco, sparsit et insidias siliquis vel farre doloso, inliciunt alias fallentia grana, gulamque innectunt avidam tortae retinacula saetae, molle vel inplicitas gluten circumligat alas, ast aliae, quas nullus amor prolectat edendi, gressibus innocuis sterili spatiantur in herba suspectamque cavent oculos convertere ad escam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1216)
aut ibi flava seres mutato sidere farra, unde prius laetum siliqua quassante legumen aut tenuis fetus viciae tristisque lupini sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:2)
Semina vidi equidem multos medicare serentis et nitro prius et nigra perfundere amurca, grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:7)
vivit siliquis et pane secundo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 147)

SEARCH

MENU NAVIGATION