라틴어 문장 검색

non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: " Mihi vindicta, ego retribuam ", dicit Dominus.
사랑하는 여러분, 스스로 복수할 생각을 하지 말고 하느님의 진노에 맡기십시오. 성경에서도 “복수는 내가 할 일, 내가 보복하리라.” 하고 주님께서 말씀하십니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 12장19)
Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.
모든 경기자는 모든 일에 절제를 합니다. 그들은 썩어 없어질 화관을 얻으려고 그렇게 하지만, 우리는 썩지 않는 화관을 얻으려고 하는 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 9장25)
ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore,
저마다 자기 아내를 거룩하게 또 존중하는 마음으로 대할 줄 아는 것입니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 4장4)
ab omni specie mala abstinete vos.
악한 것은 무엇이든 멀리하십시오. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 5장22)
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.
그들은 혼인을 금지하고, 또 믿어서 진리를 알게 된 이들이 감사히 받아 먹도록 하느님께서 창조하신 어떤 음식들을 끊으라고 요구합니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 4장3)
Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;
사랑하는 여러분, 이방인과 나그네로 사는 여러분에게 권고합니다. 영혼을 거슬러 싸움을 벌이는 육적인 욕망들을 멀리하십시오. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 2장11)
Et clamaverunt voce magna dicentes: " Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his, qui habitant in terra? ".
그런데 그들이 큰 소리로 외쳤습니다. “거룩하시고 참되신 주님, 저희가 흘린 피에 대하여 땅의 주민들을 심판하고 복수하시는 것을 언제까지 미루시렵니까?” (불가타 성경, 요한 묵시록, 6장10)
quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ".
과연 그분의 심판은 참되고 의로우시다. 자기 불륜으로 땅을 파멸시킨 대탕녀를 심판하시고 그 손에 묻은 당신 종들의 피를 되갚아 주셨다.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 19장2)
Hectorem vindicāre cupit.
그는 Hector에게 복수하고 싶다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The death of Hector2)
in Macedoniam festīnāre volēbat ut cum Brūtō mīlitāret mortemque patris amīcī suī vindicāret.
그는 Brutus와 함께 입대하고, 아버지 친구의 죽음에 복수하기 위하여, Macedonia로 서두르기를 원했다. (옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Delphōs vīsit2)
Facilius est se a certamine abstinere quam abducere.
다툼에서 빠져나오는 것보다는 다툼을 아예 피하는 것이 쉽다. (세네카, 노여움에 대하여, Liber III 54:3)
Numquam enim scelus scelere vindicandum est.
악행은 악행으로 보복되어서는 절대로 안된다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 44)
ne ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira belli abstinuit.
심지어 수용된 삼백명의 인질들조차 전쟁의 분노를 피할 수 없었다. (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 177:3)
Philosophi qui vocantur, si qua forte et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed etiam ab eis tanquam injustis possessoribus, in usum nostrum vindicanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:16)
Sicut enim Aegyptus non tantum idola habebat quae populus Israel detestaretur, sed etiam vasa atque ornamenta de auro et argento, et vestem quae ipse populus exiens de Aegypto sibi potius tanquam ad usum meliorem clanculo vindicavit praecepto Dei, ipsis Aegyptiis nescienter accommodantibus ea quibus non bene utebantur (Exod.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION