라틴어 문장 검색

Spectant etiam ad causam facti motus animorum, si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si in- sipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculi vel in longinquum tempus differendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 2:4)
sic sum in Antonium invectus ut ille non ferret omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet ad caedis causam tum temptaret insidiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 5:1)
ne vinulenti quidem quae faciunt eadem adprobatione faciunt qua sobrii:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:4)
Dormientium et vinulentorum et furiosorum visa inbecilliora ess,e dicebas quam vigilantium siccorum sanorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:2)
similia de vinulentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:5)
Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite distincte facete dicere, praesertim cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit, furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 3:3)
aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, ante discedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:5)
Nequitiam vinosa tuam convivia narrant, Narrant in multas conpita secta vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 110)
sit quoque vinosi Teïa Musa senis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 67:1)
vinosior aetas haec est et gravidae munera vitis amat, cur hedera cincta est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권499)
"nonne pulmonem movet derisus istas intuens ineptias, quas vinolentae somniis fingunt anus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.197)
Vinolentus fere abhinc annos quindecim mulierculam Eam compressit, unde haec nata est:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 896)
invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, si modo culturae patientem commodet aurem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 120)
victor propositi simul ac perveneris illuc, sic positum servabis onus, ne forte sub ala fasciculum portes librorum ut rusticus agnum, ut vinosa glomus furtivae Pyrria lanae, ut cum pilleolo soleas conviva tribulis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 135)
laudibus arguitur vini vinosus Homerus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 193)

SEARCH

MENU NAVIGATION