라틴어 문장 검색

Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 4:3)
Aperiunt tamquam ora in corporibus, cinnamomum, balsamum, panaces, juncus quadratus, pulegium, flos albae violae, bdellium, galbanum, resina terebinthina et pinea, propolis, oleum vetus, piper, pyrethrum, chamaepitys, uva taminia, sulphur, alumen, rutae semen.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, IV Quae aperiant ora in corporibus. 1:1)
in medio glaebis redolentibus area dives praebet odoratas messes;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:52)
alternas violis Nereus interserit algas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:103)
non labra rosae, non colla pruinae, non crines aequant violae, non lumina flammae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:167)
vestis odoratae studium;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:196)
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)
fervet odoratus telis caelestibus agger consumitque senem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix23)
si placido cessissent lumina somno, purpura surgebat violae, factura cubile gramineum, vernatque tori regalis imago.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae47)
niveos iam pandite coetus, Naides, et totum violis praetexite fontem;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:123)
quidquid turiferis spirat Panchaia silvis, quidquid odoratus longe blanditur Hydaspes, quidquid ab extremis ales longaeva colonis colligit optato repetens exordia leto, in venas disperge meas et flamine largo rura fove.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:40)
sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro induit et dulci violas ferrugine pingit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:45)
haec lilia fuscis intexit violis;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:63)
turis odoratae cumulis et messe Sabaea pacem conciliant arae;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:35)
procul ignea lucet ales, odorati redolent cui cinnama busti.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:214)

SEARCH

MENU NAVIGATION