라틴어 문장 검색

At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:1)
Quae res cum ei sequius ac rata fuerat proveniret, indignata numinibus, et praeter praemii destinatum compendium contemptione etiam stimulata, ipsi iam miserrimi mariti incipit imminere capiti, umbramque violenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:3)
"Si aut ego aut Hipponienses hoc censent, ut iuri iurando violenter extorto satis fiat."
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 11:4)
Quodque si nullus adversus se gladius strictus esset in Hibernia, coniectura ex eo recte capi posset gladios etiam in Anglia cito aut vaginis conditos aut repulsos fore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:24)
de vento autem igneo, tam subito et violenter se expandente et exsufflante, vix unquam aliquid alicujus imaginationi aut phantasiae occursurum fuisset;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 261:4)
veluti cum aer aut baculum violenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:4)
Nam dum sensisset hunc surgere, rus ut adisset, Vaginamque dari peteret zonaque ligari, Cum solo cultro ueniens, dare nititur ultro.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:26)
Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.
(불가타 성경, 미카서, 2장2)
Sed odio habetis bonum et diligitis malum. Violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum.
(불가타 성경, 미카서, 3장2)
Avertit hic casus vaginam et gladium educere conanti dextram moratur manum, impeditumque hostes circumsistunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장8)
alii consurgunt et violenter quaedam manu faciunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장16)
alii consurgunt et uiolenter quaedam manu faciunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 3:7)
alii facilius continentur, et intra verba desipiunt, alii consurgunt, et violenter quaedam manu faciunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 3:6)
procul igneus horror thoracum, gladiosque tegat vagina minaces stent bellatrices aquilae saevique dracones.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:126)
iam mihi barbaricos sitientia pila cruores sponte volant ultroque manus mucrone furenti ducitur et siccum gladium vagina recusat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:134)

SEARCH

MENU NAVIGATION