라틴어 문장 검색

Nec posset homo tam violentas contra mulierem praesumptiones habere quod ipsa suum profiteatur excessum, nisi fuerit in ipso crimine deprehensa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 39:4)
cum enim ut diximus, plerique homines in suam matrem vitiorum armentur injuriis, inde inter se et ipsam maximum chaos dissensionis firmantes, in me violentas manus violenter injiciunt, mea sibi particulatim vestimenta diripiunt, et quam reverentiae deberent honore vestire, me vestibus orphanatam [0452C] (quantum in ipsis est) cogunt meretricaliter lupari;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 31:3)
Ab omni denique impetu et insidiis a facie eorum omnes gentes urbesque earum quieverunt, pavidae et tremefactae super contritione regis Babyloniae et victoria quae ipsis fidelibus a Deo vivente collata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:4)
Itaque, dum sic ab antris diversae ferae pavidae errarent et hanc vociferationem inauditam mirarentur, contigit infelici casu quamdam timidam damulam de montanis exire, et caeco errore inter populum fugam maturare:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:14)
Est orare ducum species violenta iubendi, Et quasi mandato supplicat esse potens.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 40:1)
In tantum enim defensio permittitur, ut eciam ante tempus violento occurepermittatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 70:2)
Unde Salomondixit, "Beatus homo, qui semper est pavidus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 31:7)
"Beatus homo, qui semper est pavidus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 189:4)
Timorem vero semper debemus habere ne forte incidamus et revertamur ad priora, quia "Beatus homo, qui semper erit pavidus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 13:1)
Beatus homo, qui semper erit pavidus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 29:2)
Ne sit vorax, potator, luxuriosus, violentus, mendax, avarus et de mala conversatione.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 63:3)
Solve omnem colligationem injustitiae, dissolve obligationes violentarum commutationum, dimitte confractos in remissionem, et omnem circumscriptionem iniquam dirumpe (Esai.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:24)
Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)
Et dum nullus obsisteret, munimentum quod in Alamannorum solo conditum Traianus suo nomine voluit appellari, dudum violentius oppugnatum, tumultuario studio reparatum est;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 11:1)
Anaximander ait, arescentem nimia aestuum siccitate, aut post madores imbrium terram rimas pandere grandiores, quas penetrat supernus aer violentus et nimius, ac per eas vehementi spiritu quassatam, cieri propriis sedibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION