라틴어 문장 검색

cum dextrum spinea silva sentibus artaret scopulosaque semita longe duceret aërium clivoso margine callem, at laevum nemus umbriferum per amoena virecta ditibus ornaret pomis et lene iacentem planities daret ampla viam:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1214)
His demum exactis, perfecto munere divae, devenere locos laetos et amoena virecta fortunatorum nemorum sedesque beatas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:1)
Nec mora, quiescente dolore cessabat ab insanis membrorum motibus, et consueto equorum more, quasi post lassitudinem in diuersum latus uicissim sese uoluere, statimque exsurgens quasi sanum per omnia, uirecta herbarum auidius carpere coepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:1)
sed senex gynaeceum aedificare volt hic in suis et balineas et ambulacrum et porticum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2127)
Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2252)
Intelligo etiam ut haec quadra horti non totam soli latitudinem occupet, sed satis spatii, variis ambulacris conficiendis, utrinque ad latera relinquat, in quae obtecta illa gramineti ambulacra de quibus diximus deducant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION