라틴어 문장 검색

Caecina ut foedum ac maculosum, ille ut tumidum ac vanum inridebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장8)
ille infensus Blaeso aemulatione prava, quod eum omni dedecore maculosum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, filium eius sinu complexus et genibus accidens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장7)
Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque aluum genetiuis notis in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis ursae, sed et callis quibusdam ex prurigine corporis adsiduoque et uehementi strigilis usu plurifariam concretis ad impetiginis formam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:1)
Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, subflauo capillo, uultu pulchro magis quam uenusto, oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre proiecto, gracillimis cruribus, ualitudine prospera:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 51장 1:1)
"Habeant istiusmodi laudatores suos et sub virginali nomine lucrosius pereant:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:51)
Neque enim aureum vas et argenteum tam carum Deo fuit, quam templum corporis virginalis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:11)
Alioquin, ubi aera numerantur, ubi sunt caveae columbarum et simplicitas enecatur, ubi in pectore virginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim velum templi scinditur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:20)
"Sed quia sciunt virginale vocabulum gloriosum, sub ovium pellibus lupos tegunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:170)
Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus, atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae succensus recites, maculosas commodat aedes;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII13)
Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae Inspicit aut pueros nobiliusve citrum, Et gemitus imo ducit de pectore, quod non Tota miser coe+mat Saepta feratque domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXX1)
maculosae lyncis epitheta tribus modis ponuntur, aut laudandi aut demonstrandi aut vituperandi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3232)
hic 'maculosae' demonstrandi est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3233)
nam hymen quaedam membrana quasi virginalis puellae esse dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 9912)
namque nutrix Myrrhae dixit Ci- nyrae, esse quandam puellam, quae eius amore flagraret et concubitum nocte in tenebris propter verecundiam expeteret virginalem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 187)
U/bi paulo ante sapiens illa virginalis modestia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 97:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION