라틴어 문장 검색

Virgo autem Vestalis simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 10:1)
Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et cuius sors virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 12:1)
Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est quae super ea ad populum lata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 3:1)
verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:2)
Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 32:1)
Inter quae id quoque scriptum reliquit, non omnes aedes sacras templa esse ac ne aedem quidem Vestae templum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 8:3)
Troianam sola Minervam virginitas Vestalis adit flammasque tuetur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:197)
mater Cytherea parensque flet Mavors sanctaeque memor Tritonia Vestae, nec Cybele sicco nec stabat lumine Iuno.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:80)
matura tumescit virginitas superatque nives ac lilia candor et patrium flavis testatur crinibus Histrum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae71)
iam matura toro plenis adoleverat annis virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:59)
stimulat communis in arma virginitas crimenque feri raptoris acerbat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:109)
sed mihi virginitas pariter caelumque negatur, eripitur cum luce pudor, terrisque relictis servitum Stygio ducor captiva tyranno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:144)
tantumne relictus virginitatis honos?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:175)
arcanas huc Vesta faces, huc orgia Bacchus transtulit et Phrygios genetrix turrita leones;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:88)
sudoribus ora pulverulenta rubent, sexum nec cruda fatetur virginitas;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:119)

SEARCH

MENU NAVIGATION