라틴어 문장 검색

justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
Neque enim hi nos corporei coitus, conceptus partusque sanctificant, quibus vulva feminea deflorato pudore virginitatis aperitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:3)
Ibi tune rectoris imperil caries tota stoliditatis apertius est profanata, qui cum abstinere inconsolabili malo rogaretur obnixe, inflexibilis mansit, ut videretur aures occlusisse ceris (quasi scopulos Sirenios transgressurus).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 14:1)
consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem.
(아풀레이우스, 변명 67:6)
ipsa uirginitatis commendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est;
(아풀레이우스, 변명 90:9)
sola uirginitas cum semel accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus dotalibus remanet.
(아풀레이우스, 변명 90:11)
"En rerum naturae prisca parens, en elementorum origo initialis, en orbis totius alma Venus, quae cum mortali puella partiario maiestatis honore tractor et nomen meum caelo conditum terrenis sordibus profanatur!"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:19)
"Tunc virginitate suae pro tanta solitudine metuens et pavet et horrescit et quovis malo plus timet quod ignorat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권27)
"statim voces cubiculo praestolatae novam nuptam interfectae virginitatis curant."
(아풀레이우스, 변신, 5권29)
"nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium, si texeris nostra secreta silentio, divinum, si profanaveris, mortalem."
(아풀레이우스, 변신, 5권94)
"Puellam elegit et virginitate privavit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:172)
Aethelgeofu quoque monasticae vitae regulis, devota Deo virginitate, subiuncta et consecrata, divinum subiit servitium;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:3)
i ambulaverint, si iustificationes meas profanaverint, visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 7:4)
Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: "Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster ".
(불가타 성경, 미카서, 4장11)
et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장63)

SEARCH

MENU NAVIGATION