라틴어 문장 검색

non illos taedae ardentes, non strata superne lapsuro virgulta solo, non vocibus haedi pendentis stimulata fames, non fossa fefellit;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:168)
Sed omni solo, quod praedictorum leguminum segetibus fatiscit, una praesens medicina est, ut stercore adiuves et absumptas vires hoc velut pabulo refoveas, nec tantum propter semina, quae sulcis aratri committuntur, verum etiam propter arbores ac virgulta, quae maiorem in modum laetantur eius modi alimento.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 13장 3:4)
Primum ne stirpes aut spinas 4 validiorisve 5 incrementi herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut 6 intuba ac solstitialis spinas;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 1:2)
Hac lege pecudes ac virgulta progenuit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:1)
Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 5:3)
Nam si vere id fecerimus, quo gemmare palmites incipiunt, matris alimentis subito destitutus languescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 4:5)
Nec dubium quin sit horum virgultorum natura talis ut quanto maturius detonsa sint, plus materiae, quanto serius, plus fructus adferant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 3:1)
Optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere palmitem, devexamque re-sectionem facere post gemmam, ne, ut antea diximus,superlacrimet et gemmantem caecet oculum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 16:2)
Perarida loca, quae genus id virgultorum non recipiunt, genistam postulant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 1:1)
Atque haec quidem cultura vel bracchiatis vel capi-tatis antequam gemment, adhibetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:1)
Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem praecipimus, ut iam propinquam vere, gemmantibus frutectis, eum primum silvae nova germinant fronde, partus edatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 6:1)
Signa sunt extimulatae libidinis, cum semetipsum veluti mirantem caudae gemmantibus pinnis protegit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 8:1)
nec enim inmensa barbarorum scuta, enormis hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장4)
Interea barbari catervis decurrentes nunc in vallum manualia saxa, praeustas sudes, decisa robora iacere, nunc virgultis et cratibus et corporibus exanimis complere fossas, quidam pontis et scalas ante fabricati inferre propugnaculis eaque prensare, detrahere et adversum resistentis comminus niti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장1)
igitur dux Romanus diversis artibus, misericordia adversum supplices, celeritate adversus profugos, immitis iis qui latebras insederant ora et exitus specuum sarmentis virgultisque completos igni exurit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION