라틴어 문장 검색

'steriles' autem ait silvas comparatione pomiferarum arborum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4402)
senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante quam est mortuus, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert viriditatem, in qua etiam nunc erat Scipio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:9)
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie plura dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 73:1)
hoc autem verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quaedam insit, ut vigeat et habeat quandam viriditatem, tam diu appelletur recens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:2)
Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans Tiburis Argei pomifera arva rigas, Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu, Ungue notata comas, ungue notata genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 624)
Cum mihi pomiferis coniunx foret orta Faliscis, Moenia contigimus victa, Camille, tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 131)
Saepe venusta urbs reperitur, viriditate praeter modum vestita quibusdam in locis “securis”, at non aequabiliter aliis in locis minus conspicuis, ubi incolunt ex societate depulsi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 59:3)
hinc quoque pomiferi nemoris munera mitia pro veniunt;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum21)
nec pestilentem sentiet Africum fecunda vitis nec sterilem seges robiginem aut dulces alumni pomifero grave tempus anno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 232)
frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura, simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 75)
non ulla ramos silva pomiferos habet:
(세네카, Hercules Furens 10:23)
"ramosis Anio qua pomifer incubat aruis, et numquam Herculeo numine pallet ebur, hic carmen media dignum me scribe columna, sed breue, quod currens uector ab urbe legat:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 747)
coepitque sagaci animo conicere, quod nulla esset alia causa insolitae illo in loco uiriditatis, nisi quia ibidem sanctior cetero exercitu uir aliquis fuisset interfectus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION