라틴어 문장 검색

errat animus, praeterpropter vitam vivitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 14:4)
Propter hoc enim ars militaris ordinata est in civitate a legislatore, ut expulsis hostibus cives possint vacare virtutibus intellectualibus contemplantes verum et virtutibus moralibus operantes bonum et vivant vitam beatam;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:2)
ad quem deferebantur, qui uel[ut] inprofessi Iudaicam uiuerent uitam uel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 2:3)
ambiguae si quando citabere testis incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis falsus et admoto dictet periuria tauro, summum crede nefas animam praeferre pudori, et propter vitam vivendi perdere causas, dignus morte perit, cenet licet ostrea centum Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII38)
cavae cavernae Graeca figura, ut 'vitam vivere', 'mortem mori'. quae autem a veteribus cavernae appellatae sint superius dictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 531)
haec propositio aut confessa est ut proxima, aut probanda ut, qui beatam vitam vivere volet, philosophetur oportet, non enim conceditur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 362:1)
item adsumptio interim confessa est ut, omnes autem volunt beatam vitam vivere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 362:3)
itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:1)
Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 5:2)
Communi autem uita uiuentibus iam de faciendis portionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:14)
tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 142)
ita me di deaeque ament, aequom fuit deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1143)
Vt quae te cupit, eam ne spernas, quae per tuam nunc vitam vivit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2158)
verum tamen, quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae, modice et modeste meliust vitam vivere;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 117)
faciam, ut mei memineris, dum vitam vivas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 351)

SEARCH

MENU NAVIGATION