라틴어 문장 검색

Sic civitatem Rames civibus et armis vacuam invenientes, festinato nuntium miserunt ad populum catholicum, qui castrametatus erat in ripa fluminis, ut universos accerseret ad intrandam et possidendam urbem artusque recreandos, quos magnis et longis afflixerant laboribus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:4)
Nocte denique instante, et die jam recedente, Boemundus et Tankradus in castra sua relati sunt cum universo comitatu suo ad refocillandos artus, nimio bellorum pondere hoc die fatigatos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 80:7)
Haecautem baculo suo fragiles artus sustentabat et per viam lapides laudandoDeum ne transeuntium pedes laederetur locabat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:16)
Quos ipse suam domum intrare honesto vultu rogavit, pedes lavare, ciborum refectionen sumere, lassos artus sompno recreare.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 182:2)
Validum enim et acutum, et omni gladio acutius est, penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 5:15)
Quod animale spirat, habet vitalem spiritum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:7)
ita anima nisi diversarum humescat rore virtutum, poculo quodam irrigata sapientiae, et fonte justitiae, atque irriguo castitatis, tamquam arefacta radice vitali, cupiditatum deflagrat incendio, vel profluvio carnis illisa procumbit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:13)
Esse autem in ea nutrimentum quoddam vitale quo hoc corpus animatur, esse etiam delectabile.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:13)
Illarum igitur et vitalis et delectabilis animae partium substantia sanguis appellatur a quibusdam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:14)
Cum enim hoc loco animam sanguinem dixerit, utique significavit aliud esse animam, aliud sanguinem, ut sit animae substantia spiritus vitalis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:21)
sed ipsum spiritum vitalem non per se tantum et sine sanguine usum afferre vivendi, sed commisceri sanguini;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:22)
Sed tamen haec cum ita tutius observentur, quidam vigore artuum imminuto, rogati ad nuptias, ubi aurum dextris manibus cavatis offertur, impigre vel usque Spoletium pergunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 24:1)
Iamque artuum et membrorum divulsa compage, superscandentes corpora mortuorum, ad ultimam truncata deformitatem, velut exsaturati mox abiecerunt in flumen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 15:2)
Sed ubi ventum est Aquileiam, Marinus tribunus ex campidoctore eo tempore vacans, auctor perniciosi sermonis, et alioqui naturae ferventis, in taberna relictus, dum parantur itineri necessaria, lateri cultrum longiorem casu repertum impegit, statimque extractis vitalibus, interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 10:2)
Ad militandum omnis aetas aptissima, et pari pectoris robore senex ad procinctum ducitur et adultus, gelu duratis artubus et labore assiduo, multa contempturus et formidanda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION