라틴어 문장 검색

Flagrabat unguento humus, spinis cooperta piscium, et marcentibus jam floribus lubrica.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:29)
Quod animale spirat, habet vitalem spiritum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:7)
ut spiritus vitalis omnes partes viscerum penetret, atque de principali nostro fundat se per artus singulos.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:5)
Frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria vacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum qui praetendere volunt corporis continentiam, ut assertionis suae fidem testimonio sobriae carnis acquirant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:10)
etsi sensu lubrici, tamen quo minus turpes, aliquanto excusabiliores habentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:11)
atque animus incerto lubricus motu, malitiae fetidus atramento, crudelitatis furore succensus, etiam corporalibus flagitiis incitatur, avarus quoque affectus impatiens mediocrium facultatum, luxuriae cupiditate, effundendique libidine praecipitatur in facinus appetendae salutis alienae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:13)
ita anima nisi diversarum humescat rore virtutum, poculo quodam irrigata sapientiae, et fonte justitiae, atque irriguo castitatis, tamquam arefacta radice vitali, cupiditatum deflagrat incendio, vel profluvio carnis illisa procumbit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:13)
quo dicto significare videtur diligenter cor hominis ad peccata propendere, et inesse principali nostro lubricum delinquendi, et quod pejus est, studium non deesse.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:4)
non etiam luxuria atque deliciis tamquam lubricum et caducum vitae hujus agat cursum, sed continentia et temperantia abigat a se vir sapiens hujusmodi passiones.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:9)
Esse autem in ea nutrimentum quoddam vitale quo hoc corpus animatur, esse etiam delectabile.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:13)
Illarum igitur et vitalis et delectabilis animae partium substantia sanguis appellatur a quibusdam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:14)
Cum enim hoc loco animam sanguinem dixerit, utique significavit aliud esse animam, aliud sanguinem, ut sit animae substantia spiritus vitalis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:21)
sed ipsum spiritum vitalem non per se tantum et sine sanguine usum afferre vivendi, sed commisceri sanguini;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:22)
Quisquis autem negligentior tamquam lubricum et aquosum vitae istius fuerit cursum secutus, quasi amissis vestigiis in uterum decidit et ventrem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:10)
ut etiam si in lubrico sit adhuc positus delinquendi, det tamen emendationis insigne.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION