라틴어 문장 검색

Tisias suasionis opificem esse memorat assentiente Leontino Gorgia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 3:2)
Et cum audissent Saxones, quod domnus Carolus rex et Franci tam longe fuissent partibus Hispaniae, per suasionem supradicti Widochindi vel sociorum eius secundum consuetudinem malam iterum rebellati sunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:1)
cur praeterea tam uitiosis uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum?
(아풀레이우스, 변명 85:5)
an non summam contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere?
(아풀레이우스, 플로리다 7:9)
quis incondita et uitiosa uerba temere quasi delirantibus oborientia permiserit blaterare?
(아풀레이우스, 플로리다 9:4)
Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit?
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 6:3)
Suasio illa non est ex deo, qui vocavit vos.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 3:5)
Non enim simile est ut vinosus aut vitiosus ceteraque quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 4:1)
Dimidium librum legi " aut dimidiam fabulam audivi aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 1:1)
Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur quantumque morbus a vitio differret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 3:1)
Sed cui morbus est, idem etiam vitiosus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 6:2)
potest enim qui vitiosus est non morbosus esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 6:4)
Hoc, inquit, enthymema nequam et vitiosum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 28:1)
Sic Taurus, omni suasionum admonitionumque genere utens, sectatores suos ad rationes bonae inculpataeque indolis ducebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 5:1)
sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION