라틴어 문장 검색

Quod si cui haec mira dictu videantur, et querelae minus justae propiora, cum Aristoteles tantus ipse vir, et tanti regis opibus subnixus, tam accuratam de animalibus historiam confecerit, atque alii nonnulli majore diligentia (licet strepitu minore) multe adjecerint, et rursus alii de plantis, de metallis, et fossilibus, historias et narrationes copiosas conscripserint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:8)
si quis argento cupiat superinducere flavum colorem auri aut augmentum ponderis (servatis legibus materiae), aut lapidi alicui non diaphano diaphaneitatem, aut vitro tenacitatem, aut corpori alicui non vegetabili vegetationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:2)
in casu ubi fit inquisitio, ex quibus initiis, et quo modo, et quo processu, aurum aut aliud quodvis metallum aut lapis generetur, a primis menstruis aut rudimentis suis usque ad mineram perfectam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:3)
19. Ferrum, cum primo dissolvitur per aquas fortes in vitro, idque absque ulla admotione ad ignem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 57:1)
Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:2)
ita ut radii lunae per speculum comburens incidant et jaciantur in summitatem vitri hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:3)
Practicetur etiam vitrum comburens super calidum, quod non sit radiosum aut luminosum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 84:1)
deprehensio autem fit post apertionem vasis vel per manum vel per vitrum graduum ordine applicatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:10)
alia tardius, ut lapis et metalla.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 112:4)
Huic Instantiae non subjungitur negativa alia, quam ut bene notetur non excitari scintillas ex silice et chalybe aut alia aliqua substantia dura nisi ubi excutiuntur minutiae aliquae ex ipsa substantia lapidis vel metalli, neque aerem attritum unquam per se generare scintillas, ut vulgo putant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 114:1)
Huic instantiae subjungitur negativa aliorum metallorum, quae sunt magis mollia et fluxa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:1)
neutrum autem solvit vitrum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 128:6)
Fiat etiam experimentum per vitrum graduum sive calendare quod concavum sit in summitate sua per exterius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:5)
Non enim lapis aliquis, non metallum, non suphur, non fossile aliquod, non lignum, non aqua, non cadaver animalis, inveniuntur calida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:2)
non enim aeque frigidum est lignum ac metallum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION