라틴어 문장 검색

Multoties etiam Bacchi cultor in scyphis materiae honore pollentibus Baccho architectatur hospitium, ut ejusdem divinitas divinius in aureo [0462C] vase praefulgeat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:4)
Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob.
(불가타 성경, 호세아서, 10장11)
vitulam non blandius ambit torva parens, pedibus quae nondum proterit arva nec nova lunatae curvavit germina frontis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:58)
igitur iussu G. Caesaris oneratus catenis, mox mutatione temporum dimissus, cursu honorum inoffenso legioni post praeturam praepositus probatusque servili deinceps probro respersus est tamquam scyphum aureum in convivio Claudii furatus, et Claudius postera die soli omnium Vinio fictilibus ministrari iussit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장8)
conuiuae, qui pridie scyphum aureum subripuisse existimabatur, reuocato in diem posterum calicem fictilem apposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 32장 1:4)
Nuntiata interim etiam ceterorum exercituum defectione litteras prandenti sibi redditas concerpsit, mensam subuertit, duos scyphos gratissimi usus, quos Homerios a caelatura carminum Homeri uocabat, solo inlisit ac sumpto a Lucusta ueneno et in auream pyxidem condito transiit in hortos Seruilianos, ubi praemissis libertorum fidissimis Ostiam ad classem praeparandam tribunos centurionesque praetorii de fugae societate temptauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 1:1)
et sacer ut Bacchum referat scyphus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 289:1)
'tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natamante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, rectum animi servas?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장139)
Neque vero mihi aliquis opponat dives in Iudaea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, scyphos, mortariola et cetera ex auro fabre facta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 10:3)
Et, ut huic vocabulo diutius immoremur, Hyllus libro quem de dis conposuit ait Vitulam vocari deam quae laetitiae praeest.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 13:1)
Piso ait vitulam victoriam nominari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 14:1)
Cum faciam vitula pro frugibus id est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 16:2)
cum faciam rem divinam non ove, non capra, sed vitula, tamquam dicat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 16:3)
cum vitulam pro frugibus sacrificavero, quod est:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 16:4)
cum vitula rem divinam fecero.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION