라틴어 문장 검색

Haec autem mors infirmorum et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus, ut eos catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut apertis- sime intellegant nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis, quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus, quia et si eius non erat, hoc ab initio scire debuerant.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:4)
Sed quis ista vituperet, nisi qui parum adtendit nec inulta omnia relinquenda nec uno modo omnia vindicanda?
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 8:10)
Quod turpius est frigide laudari quam acerbius vituperari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, III 1:1)
TURPIUS esse dicebat Favorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et graviter vituperari:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, III 2:1)
Quoniam, inquit, 'qui maledicit et vituperat, quanto id acerbius facit, tam maximo ille pro inimico et iniquo ducitur et plerumque propterea fidem non capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, III 3:1)
ut si speculum ponatur (exempli gratia) ad distantiam spithamae ab objecto combustibili, non tantopere incendat aut adurat quam si positum fuerit speculum (exempli gratia) ad distantiam semi spithamae, et gradatim et lente trahatur ad distantiam spithamae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 168:2)
Et narraverunt regi, quae fecit Ionathas, ut vituperarent eum; et tacuit rex.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장5)
Et vituperavit eum, propterea quod concupisceret regnum eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장11)
Hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장4)
Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:1)
minimum inter tot ac tanta locum obtinent imagines ac tituli et statuae, quae neque ipsa tamen negleguntur, tam hercule quam divitiae et opes, quas facilius invenies qui vituperet quam qui fastidiat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:1)
quotiens deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime placitam seuocasset, paulo post recentibus adhuc lasciuiae notis reuersus uel laudabat palam uel uituperabat, singula enumerans bona malaue corporis atque concubitus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 2:2)
"Vituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens movit adfectio:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:20)
Denique tantopere inter se cum maxima mundi pugnent membra, pio nequaquam concita bello, nonne vides aliquam longi certaminis ollis posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis omnibus epotis umoribus exsuperarint?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:1)
Sic et Diogenes Antisthenen Cynicum, magistrum suum, solebat veluti vituperando laudare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION