라틴어 문장 검색

Cum a muliere, inquit, quadam tribuni plebis adversum eum aditi, in Gallianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet, iussit eum qui missus erat redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, vocationem non haberent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 5:1)
In magistratu, inquit, habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:1)
vocationem, ut consules et ceteri qui habent imperiunm;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:2)
neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri qui neque lictorem habent neque viatorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:4)
Qui vocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia sive adsunt quos vocant sive acciri iusserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:5)
Tribuni plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:6)
Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi, salva ipsius magistratus maiestate, posset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 4:1)
Qui potestatem neque vocationis populi viritim habent neque prensionis, eos magistratus a privato in ius quoque vocari est potestas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 5:2)
Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 6:1)
Atque id fecerunt, ne causatio ista aegri corporis perpetuam vocationem daret fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 31:3)
Atque est ea quam adducimus ars (quam Interpretationem Naturae appellare consuevimus) ex genere logicae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:4)
Nam et ipsa illa logica vulgaris auxilia et praesidia intellectui moliri ac parare profitetur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:6)
In logica enim vulgari opera fere universa circa Syllogismum consumitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:2)
ea subjiciendo examini, quae logica vulgaris tanquam fide aliena recipit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:3)
At nos logicam veram singulas scientiarum provincias majore cum imperio quam penes ipsarum principia sit debere ingredi decrevimus, atque illa ipsa principia putativa ad rationes reddendas compellere quousque plane constent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION