라틴어 문장 검색

nam ubicumque firmum introducit augurium, dat ei firmissimam sedem, ut ipsa sub ora viri caelo venere volantes et viridi sedere solo, item ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2463)
'nare' pro 'volare', ut apud Ennium in primo "transnavit cita per teneras caliginis auras". proprietas tamen vocis aptior est natantibus, quam volantibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 593)
nam et agri multa efferunt manu quaesita, quae vel statim consumantur vel mandentur condita vetustati, et praeterea vescimur bestiis et terrenis et aquatilibus et volantibus partim capiendo partim alendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:2)
sola pruinosis horret facundia pannis atque inopi lingua desertas invocat artes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:21)
Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, Inque suum miseros excitat ales opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 656)
Iam super oceanum venit a seniore marito Flava pruinoso quae vehit axe diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 131)
Et sine me ante tuos proiectum in limine postis Longa pruinosa frigora nocte pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1913)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
Postera nocturnos aurora removerat ignes, solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 10:1)
Illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 43:3)
Hinc Titaniacis ablata draconibus intrat Palladias arces, quae te, iustissima Phene, teque, senex Peripha, pariter videre volantes innixamque novis neptem Polypemonis alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 33:1)
Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes spectat et ad finem servatos laudat amores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 81:1)
non, si cariosa vetustas dissolvent ossa favillis, fueritque cinisculus arens minimi mensura pugilli, nec, si vaga flamina et aurae vacuum per inane volantes tulerint cum pulvere nervos, hominem periisse licebit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti39)
omnia nam late vastant ipsasque volantes ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:3)
iam vos ex oculis velut volantes consumpto spatio patentiore campus clauserat artus arte factus, per quem longam, humilem duplamque muro euripus sibi machinam tetendit.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium80)

SEARCH

MENU NAVIGATION