라틴어 문장 검색

"Verum si recte coniecto, quod profecto prudentes viri divinationem autumant, ab isto titubante et saepius vacillante vestigio deque nimio pallore corporis et assiduo suspiritu, immo ei ipsis marcentibus oculis tuis, amore nimio laboras."
(아풀레이우스, 변신, 5권199)
"Rursum titubas et vacillas et putres isti tui pedes fugere possunt, ambulare nesciunt!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:10)
"Quanto me felicior Daphne vicina, quae mero et prandio matutino saucia cum suis adulteris volutatur!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:9)
At ego tunc temporis talibus fatorum fluctibus volutabar:
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:1)
Sed tamen ille solus divino fultus adminiculo susceptum semel regni gubernaculum, veluti gubernator praecipuus, navem suam multis opibus refertam ad desideratum ac tutum patriae suae portum, quamvis cunctus propemodum lassis suis nautis, perducere contendit, haud aliter titubare ac vacillare, quamvis inter fluctivagos ac multimodos praesentis vitae turbines, non sinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:12)
Sed non arbitror occultum tibi esse, si falsis opinionibus tanto quisque inseritur magis, quanto magis in eis familiariusque volutatur, multo id facilius in rebus veris animo accidere.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 1:3)
Etiam ista proprietas levium, nimirum ut ferantur sursum, vacillat nonnihil.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:1)
Quin et sapientibus ipsis, cum animis vacillent, vim iniicit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:22)
Etenim absque illa saburra navis vacillabit unus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:9)
poenitantia praepropera vacillant;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:24)
In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini.
(불가타 성경, 미카서, 1장10)
Audivi, et conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant gressus mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super populum, qui invadit nos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장16)
nec non et variis vectae Nereides ibant audito rumore feris (hanc pisce voluto sublevat Oceani monstrum Tartesia tigris;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:105)
caeno subnixa tenaci mergitur et pingui suspirat corpore moles more suis, dapibus quae iam devota futuris turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco armatur cingitque sinus secumque volutat, quas figat verubus partes, quae frusta calenti mandet aquae quantoque cutem distendat echino:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:256)
audierat mandata Pater secumque volutat diversos ducens animos, quae tale sequatur coniugium Stygiosque velit pro sole recessus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION