라틴어 문장 검색

Quod si, ne rupta quidem vomica, vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quieverit, tamen repetit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 23:3)
Solet etiam in adolescentibus is morbus ex vomica fistulave oriri:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:5)
nisi vomicam aliquam excitavit, sic ut pus extussiretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 36:2)
Neque verum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex vomica, aut ex inflammatione, aut ex ulcere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 5:5)
Omnis tum vomicae finis est, ut rumpatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 15:5)
Si vero jecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 4:8)
Quidam etiam contra id scalpello aperiunt, et ipsam vomicam adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 4:9)
deinde in haedo expertus, postquam is quinque horas protraxit, iterum ac saepius recoctum porcello obiecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 3:1)
"decernat quodcumque volet de corpore nostro Isis et irato feriat mea lumina sistro, dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos, et phthisis et vomicae putres et dimidium crus sunt tanti, pauper locupletem optare podagram nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec Archigene;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII37)
monstrum quia et subito, et cum triginta porcellis est visa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 811)
nec enim Herculi nocere Deianira voluit cum ei tunicam sanguine Centauri tinctam dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is qui gladio vomicam eius aperuit, quam sanare medici non potuerant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:8)
Circa autem minores porcelli ex coptoplacentis facti, quasi uberibus imminerent, scrofam esse positam' significabant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:3)
Nam, simul exieris pastum cum tenero grege, Aquila est parata rapere porcellos tibi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.10)
Ille in sinum repente demisit caput Et sic porcelli vocem est imitatus sua, Verum ut subesse pallio contenderent Et excuti iuberent.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.8)
Tunc simulans sese vestimentis rusticus Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet, Sed, in priore quia nil compererant, latens) Pervellit aurem vero, quem celaverat, Et cum dolore vocem naturae exprimit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION