라틴어 문장 검색

adparent infra latebrae, quas gurges opacus inplet et abstrusos ducit in antra sinus);
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus19)
melius magnoque petendum credis in abstrusa rerum ratione morari?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:76)
nam lux altissima fati occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes intrat et abstrusos explorat fama recessus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:150)
fixo tacuit torrente vorago.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:192)
Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus civitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장1)
igitur metu abstruso mitiora obtendens, missurum ad imperatorem Romanum legatos super petenda Armenia et firmanda pace respondet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장9)
continuo igitur abstrusus gestatoria sella duobus solis comitibus, pistore et coco, Auentinum et paternam domum clam petit, ut inde in Campaniam fugeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 16장 1:3)
Et cetera quidem haud aegre praeterit, ceterum, qua se montium iugum paulatim ad planiora demittit, ingens vorago concursu cavata torrentium iter ruperat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 25:2)
Ceterum interveniebat fluvius coeuntibus aquis ex superiore fastigio in vallem, magnique operis videbatur tam vastam voraginem explere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 26:1)
Ad occidentem ac meridiem veluti de industria rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate in altum cavatae iacent, quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 28:1)
ab altera parte voragines eluviesque praeruptae sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 10:1)
Namque, ut supra dictum est, imber violentius quam alias fusus campos lubricos et inequitabiles fecerat, gravesque et propemodum inmobiles currus inluvie ac voraginibus haerebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 5:2)
Aliorum turbati equi non in voragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitavere curricula, pauci telis hostium exacti penetravere ad Pomm acerrime pugnam cientem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 9:1)
quendam municipem meum de tuo volo ponte ire praecipitem in lutum per caputque pedesque, verum totius ut lacus putidaeque paludis lividissima maximeque est profunda vorago.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 172)
nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, si pote stolidum repente excitare veternum et supinum animum in gravi derelinquere caeno, ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 175)

SEARCH

MENU NAVIGATION