라틴어 문장 검색

Nec minores in civitate luctus aut mortes, sagittarum creberrima nube auras spissa multitudine obumbrante, tormentorumque machinis, quae direpta Singara possederant Persae, vulnera inferentibus plura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 8:1)
Ut enim ille, quia perimere iaculis plurimas feras spectante consueverat populo, et centum leones in amphitheatrali circulo simul emissos, telorum vario genere, nullo geminato vulnere, contruncavit, ultra hominem , ita hic quoque, intra saepta quae appellant vivaria, sagittarum pulsibus crebris dentatas conficiens bestias, incidentia multa parvi ducebat et seria:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 19:1)
Pholus enim dum miratur sagittas Herculis, quibus tot Centauros interfecerat, una ex illis in pedem eius decidit, cuius vulnere sanari non potuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2945)
ergo cum putorem insanabilis vulneris Graeci ferre non possent, diu quidem eum pro oraculi necessitate ductum tandem apud Lemnum sublatis reliquerunt sagittis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 40213)
hi pereunt missis, illi redeuntibus hastis, concurrunt per inane sudes et mutua perdunt volnera, concurrunt hastae, stridentia funda saxa pluunt, volucres imitantur fulgura glandes et formidandae non una morte sagittae, nec locus ad terram telis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권173)
nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum viderunt, adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 388:1)
postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 439:1)
nec se, quin horrens auderent tangere saetis vellus, Achilleae continuere manus, dumque senex tractat squalentia tela venenis, excidit et laevo fixa sagitta pede est, ingemuit Chiron traxitque e corpore ferrum, et gemit Alcides Haemoniusque puer, ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas temperat et vana volnera mulcet ope:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권244)
in hunc sacras Phoebus dedit ipse sagittas, et iam cornipedes trepidi ac moribunda reflantes corpora rimantur terras, omnisque per artus sulcus et incisis altum rubet orbita membris, hos iam ignorantes terit impius axis, at illi vulnere semineces - nec devitarc facultas - venturum super ora vident;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권360)
inlaesus maneat liber excellensque volumen obtineat partam dicendi fulmine famam, sed liceat tectum servare a vulnere pectus oppositaque volans iaculum depellere parma, nam si nostra fides, saeclo iam tuta quieto, viribus infestis hostilique arte petita est, cur mihi fas non sit lateris sinuamine flexi ludere ventosas iactu pereunte sagittas?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권193)
ense secent lato vulnus quidam 'lato' ita dictum accipiunt, ut, quasi ipso iubente, ne scalpello aut aliquo ferramento minore, sed ense, et hoc lato, aperiretur, quamquam cum maiore dolore, dummodo extracta sagitta remittant eum quamprimum ad pugnam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3891)
Medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii, cruore exhausto, spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus frustraque curati, animis in ventum solutis, proiciebantur exstincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant, ne offensionibus cassis animae vexarentur afflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 15:1)
sed magis aligera est magis et medicata sagitta, quam iacit umbrosi dominatio lubrica mundi, eludens excussa oculos calamique volantis praepete transcursu cordis penetralia Agens, nec segnis natura animae est aut tarda cavendi vulneris, ignitum quoniam Deus indidit olli ingenium, purum, sapiens, subtile, serenum, mobile, sollicitum, velox, agitabile, acutum, factorem modo casta suum veneretur et ipsi militet ac victum proculcet sobria mundum, nil de pestiferis opibus aut falsificatis terrarum spoliis stulto oblectamine libans, ne sub fasce iacens alieno et dedita regno non queat argutas hostis vitare sagittas, sed quid ego omne malum mundique hominumque maligni hostis ad invidiam detorqueo, cum mala nostra ex nostris concreta animis genus et caput et vim, quid sint, quid valeant, sumant de corde parente?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1136)
Dixitque Lamech uxoribus suis: "Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo;
라멕이 자기 아내들에게 말하였다. “아다야, 칠라야, 내 소리를 들어라. 라멕의 아내들아, 내 말에 귀를 기울여라. 나는 내 상처 하나에 사람 하나를, 내 생채기 하나에 아이 하나를 죽였다. (불가타 성경, 창세기, 4장23)
Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis,
사흘 뒤, 그들이 아직 아파하고 있을 때, 야곱의 두 아들 곧 디나의 오빠인 시메온과 레위가 각자 칼을 들고, 거침없이 성읍으로 들어가 남자들을 모조리 죽였다. (불가타 성경, 창세기, 34장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION