라틴어 문장 검색

Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 12:2)
Contumelias et verba probrosa et ignominias et cetera dehonestamenta velut clamorem hostium ferat et longinqua tela et saxa sine vulnere circa galeas crepitantia ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:5)
Ubi a caeco et volatili [0465B] telo sagittae cujusdam Turci lethali vulnere transfixus, mortuus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:5)
Cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit saepius ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 3:1)
Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur. Complura tormentis tela coniciuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장5)
27 Dixi de iis vulneribus, quae maxime per tela inferuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장1)
Dixi de is uulneribus, quae maxime per tela inferuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 1:1)
Dixi de iis vulneribus, quae maxime per tela inferuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 2:1)
Vulneris autem ipsius, extracto telo, medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 16:2)
non vulneribus nec sanguine, solum Telorum nimbo peritura, ac pondere ferri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:35)
Cum Ptolomaeus, familiaris eius, in proelio telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander adsidens somno est consopitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 201:2)
"natat obruta tellus sanguine, dumque hebetat turba grave caedua telum absens in cuncto sibi vulnere iam cadit Hector."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 112)
telo extracto praeceps Fabius in volnus cadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 513:3)
Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhaerentia corporibus gerentes tela fessique et stando et vulneribus ne primum quidem impetum et clamorem Romanorum tulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 332:1)
Ut enim ille, quia perimere iaculis plurimas feras spectante consueverat populo, et centum leones in amphitheatrali circulo simul emissos, telorum vario genere, nullo geminato vulnere, contruncavit, ultra hominem , ita hic quoque, intra saepta quae appellant vivaria, sagittarum pulsibus crebris dentatas conficiens bestias, incidentia multa parvi ducebat et seria:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION