라틴어 문장 검색

et hoc verbo frequenter utitur quotiens vim aliquam vult exprimere, ut torquet aquosam hiemem et an te genitor, cum fulmina torques.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 42925)
solis inardescit radiis Irin physica ratione describit, quae fit cum aquosam nubem solis ardor inradiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6231)
xanthum et simoenta redde oro miseris ambiguum est utrum dicat, redde nobis re vera Troiam antiquam, an, redde nobis terras in Italia ad similitudinem Troiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 602)
novimus enim hanc fuisse consuetudinem, ut advenae patriae suae imaginem sibi redderent, ut effigiem Xanthi Troiamque videtis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 603)
hos eosdem, quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerunt, *̓ομβρίουσ cognominatos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7534)
Xanthum autem (dicit) et Cyl- larum equos, quos Neptunus Iunoni dono dedit, illa Castori et Polluci, ut poetae graeculi fabulantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 897)
hi sunt Baliarchus et Xanthus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 912)
ostendit hunc non esse fluvium, sed rivum, ut alibi "et arentem Xanthi cognomine rivum". sicci tanagri non multum valentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1512)
drymoque xanthoque hae sunt, ut multi volunt, de quibus ait Iuno "sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3361)
Iam, quod deliberationis nostrae caput est, agri sunt fertiles pingues aquosi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 5:1)
Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis, Ille ego nequitiae Naso poeta meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 11)
Nondum Troia fuit lustris obsessa duobus, Cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 614)
Atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi Moenia, quae campi iugera pauca tenent, 'Quae tantum' dicat 'potuistis ferre poetam, Quantulacumque estis, vos ego magna voco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 156)
ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi viderat, Ascraeas cum sequeretur oves, nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae contulit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권8)
mediis Tanais fumavit in undis Peneusque senex Teuthranteusque Caicus et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas, quique recurvatis ludit Maeandrus in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION