라틴어 문장 검색

qui, quia clariorem vim eloquentiae velut solem ferre non possunt, magni nominis delitescunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 181:2)
Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장1)
Qui postquam in aedis irrupere, diuersi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pauidus et ignarus loci perfugerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장7)
Denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese ueluti cedentem insequeretur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장2)
milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장6)
subita ex abdito vasti amnis eruptio aras habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:4)
morbi quoque tunc ad sanitatem inclinant, cum ex abdito erumpunt ac vim suam proferunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:3)
Ille Tarentum se abdidit, ille Neapoli inclusus est, ille multis annis non transit domus suae limen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 5:2)
Hic ignotus ipsis Athenis fuit, circa quas delituerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 15:2)
Quacumque te abdideris, mala humana circumstrepent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 4:5)
sic vino exaestuante, quicquid in imo iacet abditum, effertur et prodit in medium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:4)
Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 12:2)
aperta sunt, decreta vero sapientiae in abdito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 64:6)
Ex omnibus istis adeo levissimum est contemptus, ut multi in illo remedii causa delituerint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 2:1)
fugit lux alma et obscurat genas nox alta et aether abditus tenebris latet, sed ecce gemino sole praefulget dies geminumque duplices Argos attollit domus.
(세네카, 아가멤논 13:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION