라틴어 문장 검색

sed is ut contra Stoicos, quos studiosissime semper refellebat et contra quorum disciplinam ingenium eius exarserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 83:3)
Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:5)
In argento plane studiosus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:13)
Eumolpus tanquam litterarum studiosus utique atramentum habet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:28)
Ego granum in hiemem cum studiose congero, Te circa murum pasci video stercore.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.16)
qua liberatus Laurentinum meum, hoc est libellos et pugillares, studiosumque otium repetam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 11:3)
Sequuntur auditores actoribus similes, conducti et redempti.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:2)
Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 2:1)
est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 2:2)
'Studiosi tres', in sex volumina propter amplitudinem divisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 5:1)
Itaque soleo ridere cum me quidam studiosum vocant, qui si comparer illi sum desidiosissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 19:1)
deinde, quod non minus utile quam voluptuosum, posse utraque eadem opera eodem viatico invisere, sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus habere, unam villam colere et ornare, alteram tantum tueri.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 2:2)
Praetorius hic modo inter eloquentissimos causarum actores habebatur;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 1:4)
Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:2)
Petis ut libellos meos, quos studiosissime comparasti, recognoscendos emendandosque curem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 26 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION