라틴어 문장 검색

invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, carmina nec siccis perlegat ista genis, et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, sit mea lenito Caesare poena levis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 116)
insuper accedunt, te non adimente, paternae, tamquam vita parum muneris esset, opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 158)
unde precor supplex ut nos in tuta releges, ne sit cum patria pax quoque adempta mihi, ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister, neve tuus possim civis ab hoste capi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 184)
en ego, cum caream patria vobisque domoque, raptaque sint, adimi quae potuere mihi, ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 723)
Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti, et superest sine me nomen in urbe meum, suppositum stellis numquam tangentibus aequor me sciat In media vivere barbaria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 101)
pro quo nec lumen ademptum, nec mihi detractas possidet alter opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 425)
non aliter flevi, quam me fleturus ademptum ille fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1043)
nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit, qui merui vitio perdere cuncta meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 119)
Multi dicent eos conscios non esse se immoralia patrare, quia perpetua mentis aberratio animum adimit angusti finitique mundi realitatem considerandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 72:3)
Ex hoc loco sumens initium, Nietzsche suam reprobationem adversus christianam doctrinam producet, quippe quae humanae exsistentiae vim extenuaverit, cum vitae novitatem vicemque adimeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:9)
quandoquidem non est genitor, nisi filius extet, nec vocitare patrem potis es quem germine fraudas, sed fortasse velis patriae pietatis honore despoliare Deum, contentus nomine nudo, quod Deus est, adimasque decus Patris et generis vim.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 367)
morum pro laude sacratum concelebrant, adimunt naturae summa supernae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3176)
patet ecce fidelibus ampli via lucida iam paradisi, licet et nemus illud adire, homini quod ademerat anguis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti44)
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권11)
ac primum parvae teneris capiuntur in annis, ante voluntatis propriae quam libera secta, laude pudicitiae fervens et amore deorum, iusta maritandi condemnet 1 vincula sexus, captivus pudor ingratis addicitur aris, nec contempta perit miseris sed adempta voluptas corporis intacti:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2369)

SEARCH

MENU NAVIGATION