라틴어 문장 검색

Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione eius corruptis acerrime regem impugnauerat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in prauum abstractus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장2)
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necauerat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et nouorum fidem in tanta perfidia ueterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장1)
Dein duobus locis ex copia maxime idoneis vineas agere, [superque eas] aggerem iacere et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장5)
Hoc unum plane tibi adprobare vellem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 3:1)
Illud plane fatetur et praefert, non esse tractatam nec diu tortam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 2:1)
Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:6)
Novissime fratris filia, sororis filia, generi, soceri, socrus, omnes plane consanguinei.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:18)
ego plane non sum detracturus seruo suam laudem:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 15:2)
SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, pingue quiddam sonantis atque peregrinum.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 31:3)
Neminem pudet, neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:2)
Plane, si qui probavit malam sectam et ita malum et auctorem, is probabit et nomen malum dignum odio de reatu sectae et auctoris, ideoque ante odium nominis conpetebat prius de auctore sectam recognoscere vel auctorem de secta.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 7:1)
Non edunt infantes plane, sed magis puberes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 11:5)
Plane olim, id est semper, veritas odio est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:3)
Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt, vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunte, et qui vivus ardebat, Herculem induerat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 4:1)
Alii plane humanius et verisimilius solem credunt deum nostrum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION