라틴어 문장 검색

tu modo istam imbecillitatem valetudinis tuae sustenta et tuere, ut facis ut nostras villas obire et mecum simul lecticula concursare possis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 6:3)
sed cum te ex adulescentia tua in amicitiam et fidem meam contulisses;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 17 2:3)
quae ego paulisper in te ita desideravi non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 1:3)
M. Aemilius Avianius ab ineunte adulescentia me observavit semperque dilexit, vir cum bonus tum perhumanus et in omni genere offici diligendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 21 1:1)
idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adulescentiam in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 3:1)
nam ille alter Caesoninus calventius ab adulescentia versatus est in foro, cum eum praeter simulatam versutamque tristitiam nulla res commendaret, non consilium, non dicendi copia, non rei militaris, non cognoscendorum hominum studium, non liberalitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:6)
pro me non ut pro P. Popilio, nobilissimo homine, adulescentes filii, non propinquorum multitudo populum Romanum est deprecata, non ut pro Q. Metello, summo et clarissimo viro, spectata iam adulescentia filius, non L. et C. Metelli, consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum consulatum petebat, non Luculli, Servilii, Scipiones, Metellarum filii flentes ac sordidati populo Romano supplicaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 1:1)
ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae meae poterit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 3:3)
et forsitan in suscipienda causa temere impulsus adulescentia fecerim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 2:1)
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:1)
dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab adulescentia documenta maxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 2:5)
est, est illa vis profecto, neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque praeclaro motu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 1:1)
tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque auxilium petissent, aut ego, qui me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem, tempore atque officio coactus ad accusandum traducerer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 1:1)
quid enim sit Atticum discant eloquentiamque ipsius viribus, non imbecillitate sua metiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:4)
hoc est, quasi qui adulescentiam florem aetatis, senectutem occasum vitae velit definire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION