라틴어 문장 검색

Neget avaritiam idolatriam, qui potest triginta argenteis dominum venditum appellare iustitiam;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:7)
"Ubi enim in vobis dissensiones et aemulationes, nonne homines estis et secundum hominem ambulatis?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:23)
Non sic avaritia quatit, inflat superbia, delectat ambitio.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:6)
Avaritiae quoque tibi vitandum est malum, non quo aliena non adpetas - hoc enim et leges publicae puniunt, - sed quo tua, quae sunt aliena, non serves.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:1)
"mammona divitiae nuneupantur Cogitatio victus spinae sunt fidei, radix avaritiae, cura gentilium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:12)
"Radix malorum omnium est avaritia, ideoque et ab apostolo idolorum servitus appellatur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:39)
"Infinita de scripturis exempla subpeditant, quae et avaritiam doceant esse fugiendam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:56)
"Nunc ad propositum redeam, quia de avaritia disserens ad monachos verteram."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:115)
Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:6)
accusare avaritiam et latro potest;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:9)
Avaritia calcatur a plerisque et cum marsuppio deponitur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:5)
Rufini caput pilo Constantinopolin gestatum est et abscissa manus dextera ad dedecus insatiabilis avaritiae ostiatim stipes mendicavit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:6)
Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:8)
Proclivis est enim malorum aemulatio et, quorum virtutem adsequi nequeas, cito imitere vitia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:23)
Totum, quod adprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta post multa naufragia rudem conor instruere vectorem, illud est, ut, in quo litore pudicitiae pirata sit, noveris, ubi Charybdis et radix omnium malorum avaritia, ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus apostolus loquitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION