라틴어 문장 검색

qui omnium (de me enim taceo) litteratorum, licet oculi affectent, sic ingenia producis, ut solet aquam terrae visceribus absconditam per atomos bibulas radius extrahere solaris?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:4)
sed crescunt crimina matris, nec tantum pietas, sed protinus ardua virtus affectata tibi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii36)
sic ubi delectos per torva armenta iuvencos agricola imposito sociare adfectat aratro, illi indignantes, quis nondum vomere multo ardua nodosos cervix descendit in armos, in diversa trahunt atque aequis vincula laxant viribus et vario confundunt limite sulcos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권40)
tunc mortem trepidis minitatur et hastam expulit, ac vanos alte levat eminus ictus, adfectans errare manum, stetit illa Dymantis ante oculos, qui forte prior gressumque repressit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권172)
fratris uterque furens cupit adfectatque cruorem et nescit manare suum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권289)
Utendum est divitiis , non abutendum.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, U17)
Nam sicut illi qui dei habentur daemones se dicere noluissent, si vere dei essent, scilicet ne se de maiestate deponerent, ita et isti, quos directo daemonas nostis, non auderent alibi pro deis agere, si aliqui omnino dei essent, quorum nominibus utuntur, vererentur enim abuti maiestate superiore sine dubio et timendorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 9:1)
Adeo nulla est divinitas ista quam tenetis, quia, si esset, neque a daemoniis adfectaretur in confessione neque a deis negaretur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 9:2)
Datis scilicet consilium, quo vobis abutamur;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 3:1)
Qualiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos parasiti adfectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio mediocrium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 16:3)
qui autem adulterat et adfectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 6:2)
Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios, Zenon apud Prienenses tyrannidem adfectant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 13:3)
se non rem novam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romae peregrinus regnum adfectet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 373:3)
neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 465:1)
cui enim non apparere adfectare eum imperium in Latinos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 510:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION