라틴어 문장 검색

Insuper in altero loculamento cum eo confixo inclusum tympanum planum ad eundem modum dentatum, quibus dentibus denticulus, qui est ad latus fixus tympano, quod est in cultro conlocatum, ut eos dentes, qui sunt plani tympani, singulis versationibus singulos dens inpellendo in orbem planum tympanum verset.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장17)
anguli quattuor, qui sunt circa, in lateribus et frontibus lamnis ferreis aut stylis aereis et clavis configantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장8)
et adfiguntur regulae duae, in quas inditur sucula, habentes longitudinem foraminum trium, latitudinem dimidium foraminis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장11)
crassitudo bucculae, quae adfigitur (vocitatur scamillum seu, quemadmodum nonnulli, loculamentum) securiclatis cardinibus fixa, foraminis I, altitudo foraminis S. suculae longitudo foraminum :
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장12)
Item habuerat proiectura eius ex tabulis arcam compactam et confixam, in qua rudentibus maioribus extentis, per quarum asperitates non labentibus pedibus faciliter ad murum perveniebatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장24)
ita illi postero die cum accedere voluissent, naves supra aggerationem, quae fuerat sub aqua, sederunt nec ad murum accedere nec retrorsus se recipere potuerunt, sed ibi malleolis confixae incendio sunt conflagratae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장35)
Quoniam nihil refert utrum filorum puncta K, L, D affixa sint vel non affixa ad planum rotae, pondera idem valebunt ac si suspenderentur a punctis K & L vel D & L. Ponderis autem A exponatur vis tota per lineam AD, & haec resolvetur in vires AC, CD, quarum AC trahendo radium OD directe a centro nihil valet ad movendam rotam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION