라틴어 문장 검색

tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis oppugnationibus navalibus pugnis totiusque belli instrunmento et adparatu, ut ille rex post Alexandrum maxumus hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam eorum quos legisset fateretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 4:1)
et horridam Africam terribili tremere tumultu cum dicit pro Afris immutate Africam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 2:2)
In Mari AEthiopico, ascensus aquae intra Tropicos minor est quàm in Zonis temperatis, propter angustiam Maris inter Africam & Australem partem Americae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 46:7)
Est contra medias cavaedium hilare, mox triclinium satis pulchrum, quod in litus excurrit ac si quando Africo mare impulsum est, fractis iam et novissimis fluctibus leviter alluitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 5:1)
similiter africum sistit, atque ita diversissimos ventos alium alio latere frangit et finit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:3)
Erat autem Priscus ex Baetica, ex Africa Classicus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 3:1)
Est in Africa Hipponensis colonia mari proxima.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 2:1)
Longaque subductam celant navalia pinum, Tutaque deposito poscitur ense rudis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9a17)
quid, modo cum belli navalis imagine Caesar Persidas induxit Cecropiasque rates?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:107)
quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt, navalique gener cinctus honore caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 79:2)
tempora nam miserae complectar ut omnia vitae, a meritis eius pars mihi nulla vacat, quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi Punica sub lento cortice grana rubent, Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos, confiteor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 152)
"sed cur navalis in aere altera signata est, altera forma biceps?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권128)
navalibus exit puppis, habent ventos iam mea vela suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권493)
stetit aequore puppis haud aliter quam si siccum navale teneret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:55)
His ubi promissis spes est admota recursus, protinus eductam navalibus aequore tingi armarique suis pinum iubet armamentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION