라틴어 문장 검색

eo anno Minucia Vestalis suspecta primo propter mundiorem iusto cultum, insimulata deinde apud pontifices ab indice servo, cum decreto eorum iussa esset sacris abstinere familiamque in potestate habere, facto iudicio viva sub terram ad portam Collinam dextra viam stratam defossa Scelerato campo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 223:1)
Minucia virgo Vestalis incesti damnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha7)
sextilia, virgo Vestalis, damnata incesti viva defossa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha9)
tuccia, virgo Vestalis, incesti damnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha5)
Opimia et Florentia virgines Vestales incesti damnatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha17)
in Albano monte biduum continenter lapidibus pluvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 99:2)
praesidia in arce, in Capitolio, in muris, circa urbem, in monte etiam Albano atque arce Aefulana ponuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 124:3)
pridie quam urbem iniret in monte Albano triumphavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 296:1)
in Albano monte tacta de caelo erant signum Iovis arborque templo propinqua, et Ostiae lacus, et Capuae murus Fortunaeque aedis, et Sinuessae murus portaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 165:1)
cruentam etiam fluxisse aquam Albanam quidam auctores erant, et Romae intus in cella aedis Fortis Fortunae de capite signum, quod in corona erat, in manum sponte sua prolapsum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 166:1)
feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 10:1)
Q. Minucius temptata tantum relatione, cum adversum omnem senatum videret, in monte Albano se triumphaturum et iure consularis et multorum clarorum virorum exemplo dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 289:1)
Q. Minucius consul de Liguribus Boisque Gallis in monte Albano triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 294:1)
albani diruta Alba Romam traducti sunt, Latini Sabini in civitatem accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 552:3)
Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, parte membrorum captus ad Aquas Cumanas profectus ingravescente morbo Cumis decessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 179:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION