라틴어 문장 검색

Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit, secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit, et cum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Aventinum novae multitudini datum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 349:1)
Anco regnante Lucumo, vir impiger ac divitiis potens, Romam commigravit, cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius adipiscendi Tarquiniis - nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat - facultas non fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 359:1)
Octavio Mamilio Tusculano - is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus - ei Mamilio filiam nuptum dat perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 505:1)
Tullus Hostilius Albanos diripuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha14)
ibi miscendo consilium precesque nunc orabant ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 88:3)
placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum, et quod inde oriundus erat, plebi carum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 350:1)
ubi cum hostes non invenissent, secuti famam ac vestigia obvii fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam vallem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 78:1)
in unum omnium curae versae sunt, quod lacus in Albano nemore sine ullis caelestibus aquis causave qua alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam crevit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 170:1)
sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Veiens, qui inter cavillantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque vaticinantis in modum cecinit priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Veiis Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 172:1)
quod primo velut temere iactum sperni, agitari deinde sermonibus coeptum est, unus ex statione Romana percontatus proximum oppidanorum iam per longinquitatem belli commercio sermonum facto, quisnam is esset qui per ambages de lacn Albano iaceret, postquam audivit haruspicem esse, vir haud intacti religione animi, causatus de privati portenti procuratione si operae illi esset consulere velle, ad conloquium vatem elicuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 173:1)
qui cum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus esset, sciscitantibus quidnam id esset quod de lacu Albano docuisset, respondit profecto iratos deos Veienti populo illo fuisse die quo sibi eam mentem obiecissent ut excidium patriae fatale proderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 176:1)
sic igitur libris fatalibus, sic disciplina Etrusca traditum esse, quando aqua Albana abundasset, tum si Romanus rite emisisset victoriam de Veientibus dari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 179:1)
priusquam a Delphis oratores redirent Albanive prodigii piacula invenirentur, novi tribuni militum consulari potestate L. Iulius Iulus L. Furius Medullinus quartum L. Sergius Fidenas A. Postumius Regillensis P. Cornelius Maluginensis A. Manlius magistratum inierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 181:1)
romane, aquam Albanam cave lacu contineri, cave in mare manare suo flumine sinas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 189:1)
ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite placandos coepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 192:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION