라틴어 문장 검색

praedictae vero acies, per quas Turci a societate divisas irruperant, ad silvam et montana reditum non habentes, versus Nicaeam iter arripiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:6)
Turci vero, videntes se parum proficere in caede inclusorum, undique cinxerunt praesidium, quod erat sine tecto, sagittas in altum intorquentes, ut ab aethere revertentes in verticem et in corpora inclusorum corruentes, misellos exstinguerent caeterique hoc viso in deditionem cogerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:8)
Mane autem facto, dux et exercitus illius exsurgentes, silvas immensas et inauditas regni Bulgarorum ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:4)
Boemundus princeps Siciliae et Calabriae, natione Northmannus, vir alti cordis et miri ingenii, ac omni militari virtute in rebus bellicis aptissimus, et opibus ditissimus, vicinus sedem collocavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:4)
Sed lacus quidam mirae latitudinis et longitudinis, in modum maris altus, aptus remis et navigio, in quodam latere murorum civitatis habebatur, per quem saepius ingressus et egressus viris Solymani, necessaria inferentibus, ipsique Solymano, patere solebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 48:5)
Illic accubantes, armis cunctisque exuviis repositis, silvam aptissimam venatibus reperientes, sumpto arcu et pharetra, gladiis accincti, saltus montanis contignos ingrediuntur, si forte obveniret quod configere et persequi catulorum sagacitate valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:8)
Tandem diffusis per opaca nemoris singulis in sua semita ad insidias ferarum, dux Godefridus [0439C] ursum immanissimum et horrendi corporis, peregrinum inopem, sarmenta congerentem, invasisse respicit, et in circuitu arboris fugientem ad devorandum persequi, sicut solitus erat pastores regionis aut silvam intrantes devorare, juxta illorum narrationem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:1)
quin murmure horrisono totam silvam et montana commovet, ita ut omnes mirarentur qui hoc audire poterant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:9)
Sed tamen licet sanguis incessabili unda proflueret, viresque ducis minueret, iniquae belluae non cessit, ad defensionem stans asperrimus, quousque audito inopis rustici, et ab urso liberati clamore ingenti, et murmure lanionis vehementi, quidam Husechinus nomine ex consociis, per silvam diffusis, [0440B] velocitate equi, duci in auxilium adfuit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:13)
His duabus portis, una versus montana, altera ad pontem lapideum Tankradi custodia observatis, et Christiano exercitu sedato, atque a rebus bellicis aliquantulum securo, aliquibus sociis interdum aleis prae otio intendentibus, contigit quodam die filium comitis Conradi de Lutzelemburg, Adelberonem nomine, clericum et archidiaconum Metensis Ecclesiae, juvenem nobilissimum de regio sanguine, et proximum Henrici III Romanorum Augusti, alearum ludo pariter recreari et occupari cum matrona quadam, quae magnae erat ingenuitatis ac formositatis, in viridario pomiferis arboribus et herbarum abundantia [0464C] plenissimo, et silva quae juxta sedem et eamdem portam urbis habebatur, quam dux Godefridus et Teutonicorum comitatus obsidione premebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:1)
et caute se abscondentes inter altam et supereminentem herbam arborumque densitatem, archidiaconum et sibi colludentem matronam, subito clamore nescios et obstupefactos incurrunt, sagittis infigentes, sociosque, qui judices ad ludum convenerant, jam prae timore oblitos alearum, dispergunt et vulnerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 92:3)
Boemundo siquidem haec ignorante, [0467D] nihilque adversitatis ad futurum existimante, sed secure cum Roberto somniante, prima diei aurora praedicta inimicorum adfuerunt millia, a quibus se suosque sic obsessos viderunt, ac si silvam densissimam ex omni parte decrevisse mirarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 102:2)
Sed a Solymano, qui in montanis victus, Gallos evaserat, intra Finiminis et Ferna, urbes Romaniae, hospitatus, in media densissima silva vicorum et calamorum recubans, in grandine sagittarum occisus est, totusque comitatus illius eodem martyrio ab iniquis carnificibus consumptus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:3)
Illis vero omnino arcem negantibus, sed pecuniam nimiam pro redemptione et vita illius offerentibus, Christianis autem omnia contradicentibus praeter urben, et arcem, quia sciebant eum ex altis parentibus corda cognatorum molescere coeperunt, et privata colloquia inter se et Christianos haberi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:3)
His vero per noctem jam superata via, et ad castra Turcorum properantibus, Boemundus quidam de genere Turcorum qui, veritate cognita, quae Christus est, baptismi gratiam percepit, et a Boemundo principe recenter de sacro fonte levatus, nomine ejus est vocatus, et Walterus de Drommedart praemittuntur cautissime gradientes, quousque primo diluculo gentem innumerabilem, ad auxilium Antiochenorum venientem, inspectant a silva et frutetis undique properare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 122:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION