라틴어 문장 검색

Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 11:3)
Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et argumenta eius excussit, post haec quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua, in utraque enim falsa veris inmixta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 29:2)
Si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 10:5)
Postea docebis inplicta solvere, ambigua distinguere, obscura perspicere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 18:7)
Etiam monebit sceleris infandi artifex, per scelera gnatus, nomen ambiguum suis, idem sororis gnatus et patris nepos?
(세네카, 아가멤논 18:3)
Nulla itaque res urget magis attonita et in vires suas prona et, sive successit, superba, sive frustratur, insana;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 6:3)
ubi laeta duris mixta in ambiguo iacent, incertus animus scire cum cupiat timet.
(세네카, 오이디푸스 3:5)
ambigua soli noscere Oedipodae datur.
(세네카, 오이디푸스 3:11)
Ambigua voce verba perplexa iacis:
(세네카, 파이드라 9:11)
tacitum diu crimen biformi partus exhibuit nota scelusque matris arguit vultu truci ambiguus infans - ille te venter tulit.
(세네카, 파이드라 9:47)
iam quarta Eleusin dona Triptolemi secat paremque totiens libra composuit diem, ambiguus ut me sortis ignotae labor detinuit inter mortis et vitae mala.
(세네카, 파이드라 12:2)
[circa regna tonat] Volat ambiguis mobilis alis hora, nec ulli praestat velox Fortuna fidem, hic qui clari sidera mundi nitidumque diem morte relicta.
(세네카, 파이드라 16:15)
porro si etiamnum solito 1 obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis 2 ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo, porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:2)
ast ego, cui maiorem diffidentiam minor innocentia facit, super hoc ambiguo sententiae cautiori libentius adhaeresco nec difficulter applicor etiam tuta metuentibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:5)
propter quae beneficia peculiaria dei, quoniam vobis iura amicitiae grandia vigent, quippe vicinis, obsecro ac moneo, ut consilio tuo, cui sequendo per conscientiam magnam maximam tribuis auctoritatem, non multum fidat ambiguis nec nimis nimiae credat incolumitati, sed tandem professione religionis arrepta viribus potius resurgentis innocentiae convalescat, faciat se vetustus annis meritis novum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION