라틴어 문장 검색

cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, cum ipse lacrimarum causa esset, si, quem ad modum oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non laeti, sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 594:1)
neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentes repentino terrore regios fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 136:1)
sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, ipse vino et venere amens sanguine hominis in convivio lusisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 523:2)
amens ne quid faciat, cauto opust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1321)
ego me ubi invisum meo patri esse intellego atque odio me esse quoi placere aequom fuit, amens amansque ut animum offirmo meum, dico esse iturum me mercatum, si velit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 142)
cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장13)
Igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in udam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas aqua repente satiata latenti calore confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque communibus corporibus unam soliditatis percipere virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장12)
quod cum pertimuisset Dolabella vastata provincia, correptis vectigalibus, praecipue civibus Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celeriusque Asia excessisset quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari aut exspectare praesidium non necesse habui et quam primum ad meum officium revertendum mihi esse existimavi, ut et reliqua vectigalia exigerem et quam deposui pecuniam conligerem, quicquid ex ea correptum esset aut quorum id culpa accidisset cognoscerem quam primum et vos de omni re facerem certiores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION