라틴어 문장 검색

̓Ακοινονόητοι, inquit, homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit empturum sese negare propter competitores emptionis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 5:3)
Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus, inquit, quasi extremum aliquid petituri quod negari minime debeat, dicere ' hoc saltem fieri aut dari oportere,' tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 7:3)
Nemo ita vivebat ut nulla eius vitae pars summac turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur ut cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 18:2)
Contra autem qui sedatiores et graviores putantur negant iudicem debere ante sententiam, dum causa utrumque agitatur, quotiens aliqua re proposita motus est, totiens significare quid sentiat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 20:1)
quod Xenophon, in libris quos dictorum atque factorum Socratis commentarios composuit, negat Socraten de caeli atque naturae causis rationibusque umquam disputavisse, ac ne disciplinas quidem ceteras, quae μαθήματα Graeci appellant, quae ad bene beateque vivendum non pergerent, aut attigisse aut comprobasse, idcircoque turpiter eos mentiri dicit, qui dissertationes istiusmodi Socrati adtribuerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 6:2)
PRAEFECTUM urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius negat, quoniam ne senator quidem sit neque ius habeat sententiae dicendae, cum ex ea aetate praefectus fiat quae non sit senatoria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VIII 2:1)
Praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi cum lubentissime edis, tum auferatur et alia esca melior atque amplior succenturietur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 3:2)
Is nunc flos cenae habetur inter istos quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit, qui negant ullam avem praeter ficedulam totam comesse oportere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 3:3)
LEGEM esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere ut respondeas, tum ne amplius quid dicas quam id solum quod es rogatus aut aias aut neges;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 2:1)
Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negaverit facere desisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 7:1)
Quicquid non perdidisti habeasne an non habeas postulo ut aias aut neges, utrumcumque breviter respondent, capietur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 9:1)
Nam si habere se negaverit quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 10:1)
Pars benefici est, quod petitur si belle neges.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:14)
Atque id maxime dissidere neque convenire dicebat, quod qui profiteretur vitam nullo pacto beatam effici posse si virtus sola abesset, idem contra negaret, beatam fieri vitam cum sola virtus adesset, et quem daret haberetque virtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 9:1)
novum atque asperum supplicium quis negat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION