라틴어 문장 검색

nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, cum regna prouinciae leges iura iudicia bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장36)
penes eosdem aerarium prouinciae magistratus gloriae triumphique erant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장10)
Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장15)
Cum penes te palma fuerit et propinationes tuas strati somno ac vomitantes recusaverint, cum superstes toti convivio fueris, cum omnes viceris virtute magnifica et nemo vini tam capax fuerit, vincens a dolio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 24:2)
Haec docuit colere divina, humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 3:3)
Illo ergo saeculo, quod aureum perhibent, penes sapientes fuisse regnum Posidonius iudicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:1)
fides penes auctorem erit.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:5)
Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen est et in imam penetrans veritatem, qui rei agendae causa loquitur et verbis non ultra, quam ad intellectum satis est, utitur, totum librum suum his ineptus replet, ita ut de ipso officio dandi, accipienda reddendi beneficii pauca admodum dicat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 29:1)
Si arbitrium dandi penes nos est, praecipue mansura quaeremus, ut quam minime mortale munus sit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 77:1)
Aliquis ea animalia comparat nobis, quorum potestas penes nos est ?
(세네카, 행복론, Liber II 129:2)
Mercurium, quia ratio penes illum est numerusque et ordo et scientia.
(세네카, 행복론, Liber IV 33:4)
si dantem et accipientem comparaveris, quorum animi et per se aestimandi sunt, penes neutrum erit palma.
(세네카, 행복론, Liber V 15:4)
Fere itaque imperia penes eos fuere populos, qui mitiore caelo utuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 84:1)
quodcumque culpa praemium ex omni tuli, hoc est penes te.
(세네카, 메데아 4:55)
tu, tu penes quem iura praecipitis poli tuque, o sereni maximum mundi decus, bis sena cursu signa qui vario legis, qui tarda celeri saecula evolvis rota, sororque fratri semper occurrens tuo, noctivaga Phoebe, quique ventorum potens aequor per altum caerulos currus agis, et qui carentis luce disponis domos, adeste:
(세네카, 오이디푸스 3:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION