라틴어 문장 검색

eo metu Fulcinius Trio ingruentis accusatores haud perpessus supremis tabulis multa et atrocia in Macronem ac praecipuos libertorum Caesaris composuit, ipsi fluxam senio mentem et continuo abscessu velut exilium obiectando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장3)
frueretur immo his set redderet uxorem rumperetque tabulas nuptialis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장4)
exiliumque accusatori inrogatum et tabulae exustae sunt quibus oblitterata aerarii nomina retrahebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장6)
addidit L. Piso designatus consul, ne quid intra domum pro potestate adverterent, neve multam ab iis dictam quaestores aerarii in publicas tabulas ante quattuor mensis referrent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장5)
dein princeps curam tabularum publicarum a quaestoribus ad praefectos transtulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장9)
igitur Fabianus tabulas sociis quos memoravi et aliis minus inlustribus obsignat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장6)
tabulas testamenti saepius a se et incustodita dierum observatione signatas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 55장5)
Ille interritus poscit testamenti tabulas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장1)
ac vulgato eius indicio inter damnatos magis quam inter reos Anteius Ostoriusque habebantur, adeo ut testamentum Antei nemo obsignaret, nisi Tigellinus auctor extitisset monito prius Anteio ne supremas tabulas moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장7)
fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장8)
fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum id genti) velut vinculum gestat, donec se caede hostis absolvat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 31장 3:1)
nec minor gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis donatum equestri nomine Marcianum vocitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장2)
dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장8)
et tumido mari, prout fluctus attollitur, summa navium tabulis augent, donec in modum tecti claudantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장10)
solacio fuit servus Vergilii Capitonis, quem proditorem Tarracinensium diximus, patibulo adfixus in isdem anulis quos acceptos a Vitellio gestabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION